- GLANS
- GLANSab Aeol. γάλανος pro βάλανος, antiquissimorum mortalium cibus fuit. Plin. l. 7. c. 56. Ceres frumenta (invenit) cuni antea glande vescerentur homines. Lucret. Rer. Nat. l. 5. v. 1419.Sic odium coepit glandis etc.Vide supta Fruges. Et quidem primo cruda, dein sub cinere assata: Unde ex cinere calido glandes, apud Arnob. l. 2. Quas qui, mercede conducti, colligebant, βαλαιςτὰς dictos esse, habemus ex Austore Proverbiorum. Hinc glandiferis arboribus honos apud Romanos perpetuus, Plin. l. 16. c. 3. quarum quatuor idem recenset, quercum, robur, aesculum et fagum seu cerrum, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 334. et 507. ut et hîc suo loco: inprimis ubi de Civica corona; omnium maxime in pretio habita. Post frumenti inde usum repertum, Athenis puerum patrimum matrimum spinas cum glandibus et canistrum panibus ferentem, in nuptiis, clamare in more habuisse, ἔφυγον κακὸν ῟ευρον ἄμεινον, effugi malum, inveni melius, moner Meurs. ad Lycophron. p. 214. Interim etiam recentiori aevo, mansit earum primaevus usus, apud nonnullos. Plin. iterum l. 16. c. 5. Glandes opes esse nunc quoque multarum gentium, etiam pace gaudentium constat. Nec non inopiâ frugum arefactis molitur farina spissaturque in panis usum. Quin et hodieque per Hispanias, secundis mensis glans inseritur. Dulcior eademin cinere tosta. Ubi quod de Hispanis ait, confirmatur ex Strab. qui et ex farina glandium panem eos confecisse, testatur l. 3. p. 145. et 155. etc. Sed et balneis succendendis glandes, seu potius earum putamina, antiquitus inserviebant, unde βαλανείου nomen, de quo vide Cl. Suicerum Thes. Eccles. Plura de Glandibus varii generis, ibid. nec non c. seq. de glande vero myrepsica, seu unguentaria, Ponticae nuci simili. unde oleum balaninum exprimebatur. Vide Salmas. ad Solin. p. 464.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.